- HYACINTHUS
- HYACINTHUSAmyclae Spartanorum Regis fil. Eurotae nepos, eodem tempore a Zephyro et Apolline adamatus. Verum cum in Apollinis amorem propensior esset, aegre id ferens Zephyrus, amorem in odium convertit, Cum Hyacintho deliciis suis disci iactu dum sese exerceret Apollo, Zephyrus nocendi occasionem nactus, discum ab Apolline emissum flatu suo in caput Hyacinthi convertit, puerumque interemit. Cuius mortem cum aegerrime ferret Apollo, Tellus in amatoris Dei solatium, cruorem eius commutavit in florem sui nominis. Palaephatus paulo aliter. Ovid. Met l. 10. Nicander in Theriacis,—— Καρπόν τε πολυθρήνου Υ῾ακίνθου,Ο῝ν Φοῖβος θρην´ησεν, ἐπεὶ ῤ ἀκούσιος ἔκταΠαῖδα, λαβὼν προπάροιθεν Α᾿μυκλαίου ποταμοῖοΠρωθήβην Υ῾άκινθον, ἐπεὶ σόλος ἔμπεσε κόρσηνΠέτρου ἀφαλλόμενος, νέατον δ᾿ ἤραξε κάλυμμα.Coluthus Theban. in Helenae Raptu:Ε῎νθα δὲ Καρνείοιο παραγνάμψας Υ῾ακίνθου,Ο῞ν ποτε κουρίζοντα συν` Α᾿πόλλωνι νοή???αςΔῆμος Α᾿μυκλαίων ἠγάςςατο, μὴ Διῒ ΛητὼΣκυζομένη καὶ τοῦτον ἀνήγαγεν᾿ Α᾿υτὰρ Α᾿πόλλωνΟ᾿υκ ἐδάη Ζεφύρῳ ζηλήμονι παῖδα φυλάςςων.Γαῖα δὲ δακρύσαντι χαριςςαμένη βασιλῆι,Α῎νθος ἀνηυέξησε παραίφασιν Α᾿πόλλωνι,Α῎νθος αριζήλοιο φερώνυμον ἡβητῆρος.Tumulus eius Amyclis sub signo Apollinis, Amyclides dictus est, et poetice Oebalides, Ovid. Met. l. 10. fab. 5. Ceterum inter Laconum fuit Heroas, cuius sacra in Apollinari festo celebrabantur. Unde illud Apollini et Hyacintbo peragi air Paus. in Lacon. At solum Apollinem (quippe Deum, non Heroem) nominat Macrob. ubi supra: fortalle enim Spartani eius quidem memoriam festo Apollinari colebant soli interim Apollini sacrificabant. Quod si est, non ad Herocios hoc, sed divinos pertineat honores. Quomodo et iis, in honorem Timomachi (quo Duce Aegidae Lacedaemoniis opem tulerant, adversus Amyclaeos) eodem in festo solebat χἀλκεος θώραξ προςτίθεςθαι, aerea proponi lorica, ut est apud Scholiastem Pindari Isthm. Ode 7. Vide supra, in vode Hyacinthia. Inter opera Niciae Atheniensis, Plin. l. 35. c. 11. celebris Hyacinthi huius tabula, quam Caesar Aug. delectatus ea secum deportavit Alexandriâ capta: et ob id Tiberius Caesar in templo eius dicavit, memoratur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.